monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 13
Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos, atque lascivos, domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere, et spadonum exercitu praeeunte, viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere, quod libet, 'Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt' . Nec procurator calamistratus, nec formosus collactaneus, nec candidus et rubicundus assecla adhaereat lateri tuo. Interdum animus dominarum ex ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum viris incubuerit necessitas, arbitros ne divites: tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paveas, nec erubescas. Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum quemdam per totum Orientem volitasse rumorem. Et aetas, et cultus, et habitus, et incessus, et indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus, Neronis et Sardanapali nuptias loquebantur. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. 'Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.' . Sanctus amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior iudicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitae huius curricula quis pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma, deficientibus nutrimentis, paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in parvulo corpusculo ingentes animos. Audires totam veteris et novi Testamenti supellectilem ex illius corde fervere. Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum choro praecinit: 'Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare' . Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur, et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam. Habeat Roma, quod augustior urbe Romana possidet Bethleem.